[20] EPISTOLA XX.

Magnifico ac vere nobili

D. IOANNI a LASCO,

Domino suo imprimis observando.

Primis illis tuis ante sesqui-annum fere ad me datis literis, Magnifice D. a LASCO, quibus non gravatus es, me quamvis obscurioria loci atque ordinis hominem, ad amicitiam prior provocare, citra omnem cunctationem eodem nuncio respondi, ipso facto contestans, oblatam tanti Viri benevolentiam, mihi neutiquam esse vulgarem. Quod autem proxime superioribus tuis literis tardius nunc respondeam, quam vel ego debeam, vel tu etiam fortasse expectes, in causa fuit, quod Principis Celsit. Tuo nomine compellare non liceret: obstitit enim hactenus vel id praecipue, quod hyberno hoc tempore raro egerit domi; Nam a Polonia reversus, ubi cum sororio suo Duce Lignicensi & plerisque aliis, super certis negotiis consultavit, venationi perpetuo vacavit. Ea vero nondum absoluta, insperatum ecce & tristem admodum, de germani fratris sui Georgij Marchionis obitu, nuncium accepit, quo factum est, ut ejus Cels. serius tandem nobis restitueretur; nactus igitur his diebus opportunitatem conveniendi Principis, suae Cels. ex literis tuis omnia exposui, quae mihi videbantur bona fide proponenda, auspicatus meam narrationem, ab animi tui gratitudine, qua ejus benevolentiae tam erga te quam fratres etiam tuos multifarie ostensae, non parum multa debere fateris. Caetera deinde eo ordine subjeci, eaque modestia proposui, qua sperare potui, me gloriam CHRISTI, & tuam apud Principem existimationem promoturum. Exosculabatur autem Princeps optimus, & serena admodum fronte acceptabat propensum illum tuum in se animum, quem & sibi jam dudum perspectum & exploratissimum esse dicebat, nec obscuris comperi argumentis, in tam studiola tui commendatione, memorem monuisse me, ut cui dudum, ob eximii ingenii dotes, & heroicas animi virtutes, quas etiam ipse mihi tum praedicavit, sic commendatus fuisti, ut commendatior per me, tam obscurum laudum tuarum preconem, fieri neutiquam possis: quin & altis suspiriis pientissimus Princeps aperte testabatur, se non parvo tui desiderio teneri, utpote cujus opera in Ecclesiasticis negotiis, si res ita ferat, quam commodissime uti possit: Quid quod ipsius Cels. nequaquam etiamdum excidit; qua alacritate, quo studio, tum aliquando officium, per LUDOVICUM DECIUM ipsi obtuleris, cui nec tum quoque dissimulanter habuisse memoravit, quam gratum sibi foret, si quando ad ipsius aulam te invitari adducique patereris. Verum quid post eam commendationem inter vos ultro citroque scriptitatum sit, id quidem Princeps optimus huc usque ignoravit. Quod reliquas epistolae tuae partes attinet, commendavit sua Cels. & hunc animi tui candorem, quem in patriam, tibi etiam parum aequam, tuoque adeo sancto instituto infensam, constanter retines, pariterque non potuit non laudare prudens tuum consilium, qui habenas Ecclesiastici regiminis moderandas, non diutius istic susceperis, quam dum hic tua opera opus foret. Speramus autem & Borussiam, patriae tuae ut loci vicinitate, ita & fide conjunctam, tibi cum primis etiam charam esse, cui gratificari non detrectes, si qua contingat, ut huc voceris, tantum abest ut speremus te Frisiam istam, his regionibus chariorem habiturum. Jam nec illud te latere velim, quod Princeps opt. jucunda simul ac diserta antithesi, te cum tuo fratre acerrimo pugile composuit. Etenim admirationi ejus Celsitud. fuit, quod ex unis parentibus, tam diverse indolis fratres uterini ederentur; obiter interim pacis ac pietatis studium in te laudabat, ac muneris Ecclesiastici tum accommodum tum dignum magnifice praedicabat: Illius contra animum vere militarem, irrequietum, & in despiciendis periculis fortissimum admirabatur. Quod deinde scribis, de injecta tibi spe, religionis in patria restituendae, facile ex tuo animo metiri potes, quibus votis Princeps opt. id ita evenire optet, quanquam adhuc nihil satis firmi sit, cur non potius id, ex tua sententia optandum, quam sperandum sit. Non desunt quidem, qui feliciora ominantur auspicia, sub regimine Iunioris aliquando obventura, ex eo praecipue, quod optimates regni, quos seculares vocant, saniori doctrinae tam impense faveant, ex parte tamen regis, nullum hactenus apertum vidimus specimen. Interim reguntur omnia ut apparet, data opera, Studioseque curatur, ne Princeps noster, quicquam harum rerum, quae ad veritatis Evangelicae propagationem pertinent, resciscat. Et procederet fortasse quorundam studium auspicatius, nisi Boria illa Iesabelis, malarum persuasionum sagacissima auctrix, una cum suis prophetis, summis viribus contra niteretur, assidueque praecaveret ne veritatis evangelicae lux alicunde elucesceret: Cujus si vel scintillam aliquam micare conspiciat, non conquiescit, donec illam, quo ad potest, extinguat. Quare timendum, ne si maxime etiam velit prudentissimus Rex, quaedam in his rerum fluctibus mutare, vix possit: nam ita jam regnum hoc constitutum videmus, ut non audiat currus habenas, ut inquit Ille. Haec eo dico, non quod diffidam, DEI OPT. MAX. misericordiam, qua terra plena est & coeli abundant, & Polonis aliquando affulsuram, potens siquidem est DOMINUS, ex novissimis facere primos. Sed ut, quid mihi tandem videatur in hoc rerum statu sperandum, ex me intelligas. In summa, de patria illa tua nihil certi promittere possum, at de Principe nostro Clementiss. id tibi persuadeas velim, quod de tui studiosissimo & fideli patrono, qui nunquam non honorificam tui mentionem, etiam apud tuos faciat, & quid praeterea possit, libens praestet. Ut vero ad Te mea nunc recurrat Oratio, Magnifice Domine, hoc unicum abs te impetrare me sinas quaeso, ut novam illam, ex veteri & apostolica institutione sumptam, Ecclesiae tibi conmissae, ordinationem ad me mittere digneris, neque hujusmodi pium laborem nobis invideas. Quam & ea lege ad me recipere paratus sum, ut nulli, nisi id jusseris, communicetur. Sunt etenim & hic, qui in Ecclesiasticis caeremoniis mutationem quandam meditantur, ne elevatione illa papistica, panis dominici corporis, adorationi deinceps tam periculosae prostituatur, quod si fiet, paratiores erunt fortasse hi, qui sectarii putantur, e quorum consortio nonnullos publico mandato hinc ejectos audivisti. Sed pius Princeps, haud alios quam factiosos quosdam Anabaptistas profligatos existimavit, quo sit, ut hanc calamitatem, Amoni potius nostro, cujusmodi aulae fere habent, quam Principi Opt. acceptam seramus. Neque enim novum est, id genus turbas, propter caeremonias excitari, quandoquidem ab initio nascentis Ecclesiae, caeremoniarum controversia viguit, quanquam non tam cruente pro legalibus illis, per CHRISTUM abolitis, olim saevitum est traditionibus, quam modo pro papisticis, a CHRISTO eo ordine, quo ipsi utuntur, nunquam institutis. Sed hujusmodi mala debemus iniquitati novissimorum temporum quo juxta CHRISTI vaticinium, immodice abundabit. His cogor vela complicare, Magnifice Domine, ne te virum, ut maximis, ita molestissimis negotiis occupatum, nugis meis diutius detineam. DEUS OPT. MAX. Te nobis quam diutissime incolumen felicemque conservet. Regiomonte, V. Nonarum Martii. Anno MDXLIV.

Tuae Magnif.

deditissimus

CHRISTANNUS ENTFELDER.